This is a website for Peter Lang Authors and Editors only, registration required.

Harmonica Vitrea

Ecce Annae Elissae Radke, cui vel hac aetate poeseos Latinae palmam iure ferendam esse inter omnes doctos constat, carmina nova in lucem prodeunt. Invenies hoc in libro, lector benevole, carmina non prius audita, Latina scilicet nostris temporibus orta iisdemque non incongrua. Sunt enim haec carmina docta quidem, sed doctrinam illam tetricam, difficilem, severam minime redolentia immo plena sensus humani, plena amoris, doloris, salis! Certe docuerunt Elissam Catullus, Horatius, Ovidius, quos unice amat. Tamen carmina sua suique iuris scripsit haec mulier fortis sibi ipsa confisa. Lingua autem Latina tot saecula emensa miro modo iterum apta et digna esse probatur, ut, quasi vas splendidum, conservet ac condat (immo subinde abscondat), quae moverint animum vel cor hominum.

ISBN : 9783631445969
Author : Anna Elissa Radke
Format : Softcover
Price : € 42.95
Final price : € 0.00

70% flat discount for each copies.

Stock available : YES

Books by Author